PILATI Acta

PILATI Acta
PILATI Acta
Epiphanio Haer. 50. obiter memorata aliisque Veterib. Casaubono, non sunt ab ipso Pilato sed eius iussu Hierosolymis confecta. Veteres enim Romani diligentiâ singulari usi sunt, ut non solum rerum omnium memorabilium, quae in Urbe factae essent, aut casu evenissent, memoria extaret, quo spectabant Acta Senatus et Acta diurna Populi, quae summâ curâ, ut doctis observatum, et conficiebantur Romae et custodiebantur: Sed et in provinciis, ab earum Praesidibus et Caesarum Procuratoribus, si quid dignum memoratu contigisset, non solum per literas moneretur, sed et in Acta referretur, et ad Imperatores transmitteretur, cuiusmodi proin fuisse videntur Pilati Acta, de rebus Domini nostri, confecta et ad Tiberium Imperatorem missa, non necessario ab ipso Praeside, sed eius iussu ac sollicitudine. Itaque Iustinus, qui primus omnium huius Historiae, ut Casaubonus vult, meminit in Apolog. 2. neque Epistolae neque Actorum Pilati faciens mentionem, solum meminit τῶ ἐπὶ Ποντίου Πιλάτου γενομένων Α῎κτων, Actorum quae facta sunt sub Pontio Pilato, i. e. cum Pontius Pilatus Iudaeae esset Procuratot. Et iterum, ἐκ τῶ ἐπὶ Ποντίου Πιλάτου γενομένων Α῎κτων μαθεῖν δύναςθε, potestis cognoscere ex Actis, confectis sub Pontio Pilato. Sed et Pilatum ipsum de Christo ad Tiberium scripsisse, admodum vero simile est. Tertullian. namque, Apologet. adv. Gentes, c. 21. Ea omnia, ait, super Christo Pilatus et ipse iam pro sua conscientia Christianus, Caesari tunc Tiberio nuntiavit. Et Eusebius, Histor. Eccles. l. 2. c. 2. Cum admiranda Servatoris nostri resurrectio, eiusdemque in caelum ascensio, omnium pene sermonibus iam pervulgata esset, quoniam vetu haec erat consuetudo provinciarum Rectoribus, ut, quidquid novi apud ipsos contigisset, Imperatori nuntiarent, ne quid ipsos lateret: Pilatus, de resurrectione Servatoris nostri Iesu Christi, cuius per universam Palaestinam celebris erat fama, ad Tiberium Principem retulit: multa quoque alia eiusdem miracula se auditu accepisse significans et qualiter ad vitam denuo revocatus a plerisque Deus haberetur Unde Tiberii de CHRISTO existimatio, de qua Eusebius, l. c. nec non Tertullian. Apologet. c. 5. apud quem Tiberius annuntiatum sibi ex Syria Palaestina Christum, quod illic veritatem illius divinitatis revelârat, detulisse ad Senatum, cum praerogativa suffragii sui, legitur. An vero vel Epistola Pilati vel Acta evulgata fuerint sic, ut in manibus hominum versarentur, dubitat Casaubonus veriusque iudicat, notitiam huius rei pervenisse ad Christianos, per aliquem ex Caesaris Ministris, qui ad Christum conversus, quae ipse scrinia tractans Augustorum comperisset, fidelibus narraverit. Certe Eusebius, cum historiam suam scribebat, neque epistolam neque Acta Pilati vidisse, neque aliud de ea re notâsse, videtur, nisi quod apud Iustinum legerat, et e Tertulliano cognoverat: alias ipsam Epistolam vel Acta, ut erat summae Vir diligentiae ac curiositatis, in suos Commentarios proculdubio relaturus. Nec Cedrenus quidem aut Zonaras, qui tot saeculis post Eusebium scripserunt,
ullam aliam eius Historiae cognitionem habuêre, nisi quam ab Eusebio acceperant, cuius verba leviter immutata describunt. Producebant quidem olim errori suo tuendo Acta Haeretici Tesfares decatitae; sed quae nemo cordatus dubitavit esse falsa: unde de iis sic Epiphanius: Α᾿πὸ τῶ Α῎κτων δῆθεν Πιλάτου αὐχοῦντες ἑυρηκέναι τὴν ἀκρίβειαν, Gloriantes se accuratam veritatem invenisse ex Act is Pilati, seilicet etc. Vide Casaubon. Exercitat. XVI. §. ult. Alii vero non dubitant, prodiisse quidem haec Acta, sed Quartodecimanorum seu Tessaresdecatitarum modo dictorum atque Maximi Tyranni traude corrupta, multum
auctoritatis fideique deperdidisse. Vide Sulpicium Severum, l. 2. et Tob. Pfannerum, Ssytem. Theol. Gentil. purior. c. 4. §. 5. plura uro hanc in rem apud Anton. van Dalen eruditiss. eius de Oracalis Dissertat. I.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Acta Pilati — • The Gospel of Nicodemus Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Acta Pilati     Acta Pilati     † …   Catholic encyclopedia

  • ACTA Pilati — vide infra Pilati Acta …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Acta Pilati — Saltar a navegación, búsqueda Evangelio de Nicodemo Obtenido de Acta Pilati …   Wikipedia Español

  • Acta Pilati — Acta Pilati, 2 (unechte) Berichte des Pilatus an den Kaiser Tiberius über Jesu Verhör u. Tod, s. u. Apokryphen; stehen in Fabricius Cod. apocr. N. T …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Acta Pilāti — (lat.), ein angeblich von Pilatus abgefaßter apokryphischer Bericht über die Verurteilung Jesu, der in seiner jetzigen Gestalt erst dem 4. Jahrh. angehört und den ersten Teil des Evangeliums des Nikodemus (s. d.) bildet. Doch werden angeblich… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Acta — (lat.), bei den alten Römern alle amtlichen Verhandlungen und Aufzeichnungen, Gesetze, Edikte etc. A. diurna oder A. urbis, A. popŭli Romāni, A. publĭca, A. schlechthin die offiziellen Tagesberichte, welche unter den Kaisern täglich die… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Acta Pilati — Die Acta Pilati (lat., deutsch: „Pilatusakten“), seit dem Mittelalter oft auch als Nikodemusevangelium bezeichnet, sind eine apokryphe christliche Schrift. Sie wird wie das Petrusevangelium zu den Passionsevangelien gerechnet, die sich vorwiegend …   Deutsch Wikipedia

  • Epistola Pilati — Epistŏla Pilāti (lat., »Brief des Pilatus«), Name mehrerer apokrypher Schriftstücke, in denen angeblich Pontius Pilatus an den röm. Kaiser über Prozeß und Kreuzigung Jesu berichtet. – Über die Acta Pilāti s. Acta …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Epistŏlae Pilati — Epistŏlae Pilati, soviel wie Acta Pilati (s. d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Der Heilige Gral — Die Legende um den Heiligen Gral erscheint im späten 12. Jahrhundert in vielgestaltiger Form in der mittelalterlichen Erzählliteratur im Umkreis der Artussage. Die Geschichte der christlichen Gralslegende und der ritterlichen Gralssuche ist… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”